Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 65
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/65/ Ob id Britannia et Iudaea, quod sint pervicaces et

truces atque seditiosi, Britanni Arieti tribuuntur;

Iudaei vero quod impij, quod insidiosi et audaces,

similiter sub eodem signo sunt atque planeta. Sic

utraque harum regionum saepius et contumacius,

ut nulla alia, Romanis rebellavit ac saepius ad internecionem

concitata. Et utraque similiter novos ritus

Legis et divini cultus sibi invenit, aliquando

quidem in melius, et persaepe in deterius». Si sub

eodem Arietis signo utraque provinciarum

constituta est, cur cometes in Britannia, non

vero in Iudaea, futurum schisma antenunciavit?

deinde, cur Vatiniano quasi odio Angli

Iudaeos prosequuntur, ita ut in Principes Italos,

qui illis domicilia stationesque concedunt,

quotidie, licet immerito, debacchentur?

contra vero cur Iudaeis Angli invisissimi infensissimique

sunt? Fuit quidam temporibus

meis Iudaeus in Anglia, ut Christi fidem

susciperet, et ab Oxoniensi Academia perhumaniter

fuit exceptus. Cum vero ad sacrum

lavacrum deducendus esset, aufugit,

captus est. Rex ex benignitate dimisit, offendi

eum aliquo tempore post Lutetiae Parisiorum

in Aula Regia, ubi, in sermone mutuo

quem duximus, Anglorum avaritiam mirum

in modum sugillabat, ut tum prae caeteris nationibus

vel maxime dediti sint uni liberalitati,

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES